E

E
E.
Una e vocalibus, in vocibus quibusdam Latinis veteribus, latius sonabat, ut posterius E. in bene: in quibusdam exilius et pene habebat sonum vocalis I. h. e. medium inter E. et I. ut in here, cuius loco propterea heri scripsêrunt. Ita sibe et quase in multorum libris se reperisse et his Liv. fuisse usum, ex Pediano, qui et ille ipsum sequeretur, se comperisse testatur Fabius, E. longum Graecis antiquis erat loco H. etiam post simonidis. qui vocales H. et Ω invenisse dicitur, aetatem: Unde in columna Farnesiana viae Appiae, prima in ΗΡΩΔΟΥ, per E. scribitur. Ac E. quidem prius vocatum fuit EI. (quamvis semper E. numquam EI. scripserint) teste Eustathio in Iliad. E. et Plutarch. qui toto illo libro, quem inscripsit περὶ τȏυ EI. εν Δελφοῖς, haud aliter docet, quam τὸ EI. Delphis dicatum esse quintam Graecorum literam. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 13. In lingua Gallica triplex E. saepe in eadem voce reperiri, docent Auctores Methodi linguae Graecae Gall. scriptae tr.de Literis. Ut in vocibus, Nettete, Fermete, Brevete etc. primum E. apertum est, alterum obscutum et mutum, quod soeminiunum vocant, tertium clarum vel clausum, respondens Graecorum Εψιλῷ quod masculinum quoque indigitant. Iidem aliud quoddam E. habent, ad A. proxime sono accedens, unde E. in voce Empereur, tamquam A. pronuntiant: Latinos quoque in hoc imitati, apud quos dicam vel dicem, faciam vel faciem promiscue scriptum fuisse, docet Quintilian. Unde A. praesentis, saepe in E. praeteriti versum videmus: Sic facio, fect: Ago, egi: item in Compositis ex Arceo, coerceo: Damno, condemno factum etc. Nec omittendum, huic vocali cum O. et U. affinitatem etiam nonnullam fuisse. Unde Diu, pro die: Lucu, pro ince: Neptunus pro Nuptunus etc. dictum fuisse deprehendimus: quo quoque factum, ut verba in Eo. praeteritum in UI. forment; Doceo, aocui: Moneo etc. Apud Graecos ὥ Saepius repetitum in luctu, dicemus infra ubi de Lugendi ritibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”